BALMIA

BALMIA
BALMIA
Gallice la Baume, nomen illustris in Galliae provinc. Bressia Familiae. Eius antiquissima memoria est in Sigebaldo de la Baume, Equite A. C. 1140. quae postea, in varias divisa lineas, varia a dominiis varris accepit nomina. Primaria facile est, de Monterebello seu Montrevel dicta, cum COmitis dignitate cum hôc titulô mactaretur Iohannes A. C. 1427. in cuius liberis duarum linearum principia sunt: Nam ad Iohannis primogeniti posteros titulus propagatus, eius autem frater Petrus de Mont S. Sorlin appellitatus est: cuius demum nepos Marcus, ductâ Iohannis pronepte Bonâ, ad se transtulit ex altera linea decus semel stirpi collatum. Nihilominus progenies illius mascula, postquam etiam Comitatus de Chasteau vilain accessisset, in neporibus defecit. Ita hereditas Montrebellia ad Claudii (qui frater Marci erat) filium Franciscum delapsa est atque adhuc in posteris eius haeret. Eô enim, et Franciscâ agnatâ, genitus Antonius Comes de Montrevel, Marchio de S. Martin le Chastel, qui obiit A. C. 1595. ex Nicolaa de Montmartin, reliquit Claudium Franciscum, exstinctum A. C. 1621. Patrem, ex Iohanna d' Agouli, de Montauban, de Vesq. de Montlor, Ferdinandi Comitis de Montrevel (cui uxor obtigit Maria Olier de Nointel) Caroli Marchionis S. Martini (uxor Albertina Maria de la Baume de S. Martin) Mariae (quae nupsit Spiritui Marti Domin. d'Esplan) Margarethae (cuius maritus Franciscus de Galles, Baro Miribellius) Iohannae (Monialis) et Franciscae. E' quibus Ferdinandus Marchionem de Monte S. Martini suscepit. patrem March. de Savigny atque Comitis de Brancion. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Tom. I:

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CUSANTIA — vulgo Cusance, Familia in Gallia illostris, quae ante 4. et quod excurri saecula florens, a matrimonio Isabellae de Vergy Baronatum de Beauvoir et dein S. Iulien titulis adiecit: Accessit ipsa hereditas domus Vergiacae atque ita Comitatus de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”